ISTMIA

ISTMIA
ISTMIA
inter quatuor sacra certamina numerantur, quae quinto quoque Anno in Graecia celebrabantur, in honorem Neptuni, instituta a Theseo (ut Plutarch. videtur) aut Palaemone, ut ex Archiae Poetae Graeco epigrammate colligitur, quod etiam hodie exstat in Anthologia. Huius certaminis victores pinu coronabantur. Vide Plutarch. in Theseo. Strab. l. 8. p. 378. et 380. Ab Isihmo Corinthiaco nomen illis haesit, ad Corinthum enim, in luco, è pinu, ubi templum Neptuni, celebrabantur, erantque Ludi εντάφιοι. funebres nonnullis, utpote in Melicertae s. Palaemonis Defuncti honorem instituti: quam ob causam lacrimabilis Isthmos Stat. dicitur l. 1. Sylv. 3. v. 142. Plutarch. vero ludos, in Melicertae memoriam institutos, ab Isthmiacis spectaculis distinguit, atque his Theseum auctorem, Scironis caedem expiatum euntem, tribuit in Theseo. Erat autem illorum celebritas tanta, ut ne Corintho quidem ipsâ excisâ fuerint intermissi, unde in eius excidio Sycioniis mandatum, ut eos faciendos curarent, legimus. Quin et in publicis Actis nominabantur, velut celebres quidam rerum agendarum termini. Sic in pactis et conditionibus pacis, quae cum Phil. facta, Senatus Rom. decrevit, ut Rex praesidia deduceret ex urbibus, ante Isthmicam panegyrim. In eadem Titus, eiusdem Senatûs decreto, Graeciam liberam pronuntiare voluit etc. Vide Polyb. Ecl. Leg. Praemium pinus erat, ut dictum, an quia idem Neptuni coronamentum; sed hoc illi cum Libero commune: an alias ob causas, quas videre poteris apud Plutarch. Sympos. l. 5. Probl. 3. ubi tamen apio prius Isthmionicas coronatos fuisse memorat, qua de re multis agit Paschal. in fra laudandus. Certamina quodattinet, eadem in hisce, quae in Agonibus aliis sacris, vigebant: Comoedia saltem Tragoediaque exulare iubebanturlege, cui vim Nero fecisse legitur, apud Lucian. Neron. Qui vero pancratiivictor esset, myrteâ coronâ donatum refert Pindar. Isih. Ode 8. Postea pecunia accessit, ex Solonis instituto, qui Isthmionicis drach mas centum, sicut qingentas Olympionicis, constituisse legitur, apud Plutarch. in Eo. Nec omittendum, quod Atheniensium in his Ludis locum fuisse, quantum spatii caperet expansum velum eius navis, quae Delphos mittebatur, eumque proin non nisi honoratio ribus. Aeschylo inter alios ingentis praerogativae loco, concessum memorat idem Sympos. l. 1. Probl. 2. Ceterum Isthmici Ludi non pentaêterici, sed trieterici, fuêre, contra quam Solino traditum c. 7. Vide Salmas. ad l. et plura de hisce Ludis, qui quartum ultimumque inter celebres illos Graeciae Ludos, locum ohtinuêre, apud P. Fabrum Agonisi. c. Paschal. Coron. l. 6. c. 21. Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 6. v. 14. et è Vett. Pindari inprimis Scholiast. ad eius Isthmionica.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Istmia — Coordenadas: 37°54′57″N 22°59′34″E / 37.91583, 22.99278 Istmia (griego antiguo Ισθμια) es un sitio arqueológico, antiguo santuario de …   Wikipedia Español

  • Check Wikipedia — Wikiproyecto:Check Wikipedia Saltar a navegación, búsqueda Esta página contiene de forma consciente fallos ortográficos. Los bots no deben intentar corregirlos. Atajo PR:CWPR:CW …   Wikipedia Español

  • ИСТМИЙСКИЕ ИГРЫ — Истмии (Istmia), в период античности обшегреч. состязания, сопровождавшие праздник в честь Посейдона. Согласно преданию, вели свое происхождение от погребальных игр в честь Меликерта (морское божество). По другому мифу, эти состязания были… …   Советская историческая энциклопедия

  • Céncreas — Saltar a navegación, búsqueda 37°52′56″N 22°59′34″E / 37.882186, 22.992664 …   Wikipedia Español

  • Como (Antigua Grecia) — Como, escena de orgía en kílix ático de figuras negras, en el estilo denominado Copa de los comastas, 575 a. C., Museo del Louvre (Inv. E 742). Un como (en griego antiguo κῶμος, kỗmos) era una procesión ritual festiva en la Antigua… …   Wikipedia Español

  • Marina de guerra en la Antigua Grecia — La marina de guerra en la Antigua Grecia, que no se puede generalizar a todos los griegos, sino a algunas poleis griegas, permaneció directamente sometida a la expansión territorial, que era a la vez el fin y la condición necesaria. Algunos… …   Wikipedia Español

  • Istmina — Original name in latin Istmina Name in other language Istmia, Istmina, Istmino, Itsmina State code CO Continent/City America/Bogota longitude 5.16054 latitude 76.68397 altitude 55 Population 13788 Date 2012 01 19 …   Cities with a population over 1000 database

  • istmio — pl.m. istmi sing.f. istmia pl.f. istmie …   Dizionario dei sinonimi e contrari

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”